- APOLAUSTUS
- APOLAUSTUSAgrippae histrionis cognomentum. Capitolin. in Vero: c. 8. Habuit et Agrippam histrionem, qucm Apolaustum nominavit. Propter obscenum forte ministerium sic dictus: nam ἀπολαυςτικὴ vita, qualis illa Epicureorum. Videtur autem Apolaustus ille, quem una cum aliis libertis aulicis caesum, temporibus Commodi, narrat Lamprid. in Commodo c. 7. Casaubon. Verba Capitolini loc. cit. Habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memphi, quem et ipsum e Syria, velut tropaeum Parthicu, adduxerat, quem Apolaustum nominavit. Ubi Agrippum, non Agrippam, legit Salmas. librorum consensu nixus. Meminit eius antiqua Inscr. lapidis Rom. ubi Memphii cognomen additur; quae sic habet:L. AURELIO.APOLAUSTO. MEMPHIOAUGG. LIB. HIER ONICAECORONATO. ET. TON. DIAPANDON. APOLLINIS. SACERDOTI.SOLI. VITTATO. ARCHIERISYNHODI. ET AUG.L. AURELIUS.PANNICULUS. QUI. ET.SABANAS. PATRONOOPTIMO.De eo, sub Commodo, occiso, Lamprid. loc. cit. Sed et Cleandro dignus vitae finis impositus. Nam quum insidiis illius Arrius Antoninus ---- esset occisus, nec eam tum invidiam populô saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est: quum etiam Apolaustus, aliique Liberti Aulici pariter interempti sunt. vide Salmas. ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.